1 Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
2 [Potestas et terror apud eum est,
qui facit concordiam in sublimibus suis.
3 Numquid est numerus militum ejus?
et super quem non surget lumen illius?
4 Numquid justificari potest homo comparatus Deo?
aut apparere mundus natus de muliere?
5 Ecce luna etiam non splendet,
et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
6 quanto magis homo putredo,
et filius hominis vermis?]