Sacred Texts  Legends and Sagas  England  Index  Previous 

VITA MERLINI

Fatidici uatis rabiem- musam que iocosam:
Merlini cantare paro- to corrige carmen
Gloria pontificum calamos moderando roberte
Scimus enim quia te perfudit nectare sacro:
Philosophia suo fecit que per omnia doctum
Vt documenta dares- dux et preceptor in orbe
Ergo meis ceptis faueas- uatem que tueri
Auspicio meliore uelis- quam fecerit alter
Cui modo succedis merito promotus honori
Sic etenim mores- sic vita probata genus que
Vtilitas que loci- clerus populus que petebant
Unde modo felix lincolnia fertur ad astra
Ergo te cuperem complecti carmine digno
Set non sufficio- licet orpheus- et camerinus
Et macer et marius magnique rabirius oris
Ore meo canerent- musis comitantibus omnes
Ad uos consuete mecum cantare camene
Propositum cantemus opus- cytharam que sonate

Ergo peragratis sub multis regibus annis
Clarus habebatur merlinus in orbe britannus
Rex erat et uates- demetarum que superbis:
Jura dabat populis- ducibusque futura canebat
Contigit interea plures certamen habere
Inter se regni proceres bello que feroci
Jnsontes populos deuastauisse per urbes
Dux uenedotorum peredurus bella gerebat
Contra guennoloum scocie qui regna regebat
Jamque dies aderat bello prefixa- duces que
Astabant campo decertabant que caterue
Amborum pariter miseranda cede ruentes
Uenerat ad bellum merlinus cum pereduro
Rex quoque cambrorum rodarcus- seuus uterque
Cedunt obstantes inuisis ensibus hostes
Tresque ducis fratres fratrem per bella secuti
Usque rebellantes cedunt perimunt que phalanges
Jnde per infestas cum tali munere turmas
Acriter irruerant subito cecidere perempti
Hoc uiso merline doles- tristes que per agmen
Commisces planctus tali quoque uoce remugis
Ergo ne sic potuit sors importuna nocere
Vt michi surriperet tantos tales que sodales
Quos modo tot reges- tot regna remota timebant
O dubios hominum casus mortem que propinquam:
Que penes est illos semper- stimulo que latenti:
Percutit- et miseram pellit de corpore vitam
O iuuenile decus qui nunc astabit in armis
Nunc michi pone latus- metumque repellet euntes
Jn mea dampna duces- incumbentesque cateruas
Audaces iuuenes uobis audacia vestra:
Eripuit dulces annos- dulcem que iuuentam
Qui modo per cuneos discurrebatis in armis
Obstantes que uiros prosternebatis vbique
Nunc pulsatis humum rubeo que cruore rubetis
Sic inter turmas lacrimis plangebat abortis
Deflebat que uiros- nec cessant prelia dira
Concurrunt acies- sternuntur ab hostibus hostes
Sanguis ubique fluit- plurimi moriuntur utrinque
At tandem britones reuocatis undique turmis
Conueniunt pariter- pariter que per arma ruentes
Jnvadunt scotos proternunt uulnera dantes
Nec requieuerunt donec sua terga dederunt
Hostiles turme per deuia diffugientes
Euocat e bello socios Merlinus et illis:
Precipit in uaria fratres sepelire capella
Deplangitque uiros nec cessat fundere fletus
Pulueribus crines sparsit- uestes que rescidit
Et prostratus humi- nunc hac- illac que uolutat
Solatur peredurus eum- proceres que duces que
Nec uult solari nec uerba precantia ferre
Jam tribus emensis defleuerat ille diebus
Respuerat que cibos- tantus dolor usserat illum
Jnde nouas furias- cum tot tantis que querelis
Aera complesset- cepit furtim que recedit
Et fugit ad siluas- nec uult fugiendo uideri
Jngreditur que nemus gaudet que latere sub ornis
Miratur que feras pascentes gramina saltus
Nunc has insequitur- nunc cursu preterit illas
Utitur herbarum radicibus utitur herbis
Vtitur arboreo fructu- moris que rubeti
Fit siluester homo- quasi siluis deditus esset
Jnde per estatem totam- nulli que repertus
Oblitusque sui- cognatorum que suorum
Delituit siluis- obductus more ferino
At cum uenit yems herbasque tulisset et omnes:
Arboreos fructus- nec quo frueretur haberet:
Diffudit tales miseranda uoce querelas

Celi christe deus quid agam- qua parte morari
Terrarum potero- cum nil quo uescar adesse:
Inspicio- nec gramen humi- nec in arbore glandes
Tres quater et iuges septene poma ferentes
Hic steterant mali- nunc non stant ergo quis illas
Quis michi surripuit- quo deuenere repente:
Nunc illas uideo- nec non sic fata repugnant
Sic quoque concordant cum dant prohibent que uidere
Deficiunt nunc poma michi- nunc cetera queque
Stat sine fronde nemus- sine fructu plector utroque
Cum neque fronde tegi ualeo- neque fructibus uti:
Singula bruma tulit- pluuiisque cadentibus auster
Jnuenio si forte napes tellure sub ima
Concurrunt auideque sues- aprique voraces
Eripiunt que napes michi quas de cespite vello

Tu lupe care comes nemorum qui deuia mecum
Et saltus peragrare soles: vix preteris arua
Et te dura fames et me languere coegit
Tu prior has siluas coluisti- te prior etas
Protulit in canos- nec habes- nec scis quid in ore:
Proicias- quod miror ego- cum saltus habundet
Tot capreis- aliisque feris- quas prendere posses
Forsitan ipsa tibi tua detestanda senectus
Eripuit neruos cursum que negauit habendum
Quod solum superest comples ululatibus auras
At resupinus humi consumptos deicis arctus
Hec inter fructices corileta que densa canebat
Cum sonus ad quemdam peruenit pretereuntem
Qui direxit iter quo sermo loquentis in auras
Exierat- reperit que locum- reperit que loquentem
Quo uiso: merlinus abit- sequitur que viator
Nec retinere uirum potuit sic diffugientem
Jnde uiator iter repetit quo ceperat ire
Propositumque tenet casu commotus euntis
Ecce uiatori uenit obuius alter ab aula:
Rodarchi regis cumbrorum qui Ganiedam:
Duxerat uxorem- formosa coniuge felix
Merlini soror ista fuit- casum que dolebat-
Fratris- et ad silvas- et ad arua remota clientes
Miserat- ut fratrem reuocarent- ex quibus unus
Obuius huic ibat- set et hic sibi protinus ergo:
Conuenere simul commiscent mutua uerba
At qui missus erat merlinum querere- querit
Si uidisset eum siluis aut saltibus alter:
Ille uirum talem se conspexisse fatetur
Jnter dumosos saltus nemoris calidonis
Dumque loqui uellet secum- secumque sedere
Diffugisse uirum celeri per robora cursu
Hec ait alter abit- siluas que subintrat et imas:
Scrutatur ualles- montes quoque preterit altos
Querit ubique uirum- gradiens per opaca locorum

Fons erat in summo cuiusdam uertice montis
Vndique precinctus corulis densaque frutectis
Illic merlinus consederat- inde per omnes:
Spectabat siluas cursus que iocos que ferarum
Nuntius hunc scandit tacito que per ardua gressu
Jndecit querendo uirum- tum denique fontem
Merlinumque uidet super herbas pone sedentem
Dicentem que suas tali sermone querelas.

O qui cuncta regis. quid est cur contigit- ut non:
Tempora sint eadem numeris distincta quaternis
Nunc uer iure suo flores frondes que ministrat
Dat fruges estas- autumpnus micia poma
Consequitur glacialis yemps- et cetera queque
Deuorat et uastat- pluuias que niues que reportat
Singula queque suis arcet Leditque procellis
Nec permittit humum uarios producere flores
Aut quercus glandes- aut malos punica mala
O- utinam non esset hiems aut cana pruina
Uer foret- aut estas. cuculus que canendo rediret
Et philomena pio que tristia pectora cantu
Mitigat- et turtur conseruans federa casta
Frondibus inque nouis concordi uoce uolucres
Cantarent alie que me modulando fouerent
Dum noua flore nouo tellus spiraret odorem
Gramine sub uiridi leui quoque murmure fontes
Diffluerent iuxta que daret sub fronde columba
Sompniferos gemitus irritaretque soporem

Nuntius audierat uatem rupit que querelas
Cum modulis cithare quam secum gesserat ultro
Vt sic deciperet demulceret que furentem
Ergo monens querulas digitis et in ordine cordas
Talia pone latens dimissa uoce canebat

O diros gemitus Lugubris Guendoloene
O miseras lacrimas lacrimantis guendoloene
Me mieret misere morientis guendoloene
Non erat in waliis mulier formosior illa
Vincebat candore deas- folium que Ligustri
Uernantes que rosas et olentia lilia prati
Gloria uernalis sola radiebat in illa
Sidereum que decus geminis gestabat ocellis
Jnsignes que comas auri fulgore nitentes
Hoc totum periit- periit decor omnis in illa
Et color et facies niuee quoque gloria carnis
Non est quod fuerat- multis meroribus acta
Nescit enim quo dux abiit- uita ne fruatur
An sit defunctus languet miserabilis inde
Tota que deperiit longo liquedacta dolore
Collacrimatur ei paribus ganieda querelis
Amissum que dolet sine consolamine fratrem
Hec fratrem flet et illa uirum- communiter ambe
Fletibus incumbunt et tristia tempora ducunt
Non cibus ullus eis- nec sompnus- nocte uagantes
Sub uirgulta fouet tantus dolor arcet utramque
Non secus indoluit sidonia- dido- solutis
Classibus enee tunc cum properaret abire
Cum non demophon per tempora pacta rediret
Taliter ingemuit fleuit que miserrima phillis
Briseis absentem sic deplorauit achillem
Sic soror et coniux collamentantur et ardent
Funditus internis cruciatibus usque dolendo
Jn grauibus querulis dicebat talia cantans
Nuntius et modulo uatis demulserat aures
Micior ut fleret congauderet que canenti
Ocius assurgit uates- iuuenem que iocosis
Affatur uerbis- iterum que mouere precatur
Cum digitis cordas elegosque sonare priores
Admouet ille lire digitos iussum que reformat
Carmen item cogit que uirum modulando furorem
Ponere paulatim- cithare dulcedine captum
Fit memor ergo sui- recolit que quod esse solebat
Merlinus- furias que suas miratur et odit
Pristina mens rediit- rediit quoque sensus in illo
Et gemit ad nomen motus pietate sororis
Uxorisque simul mentis ratione recepta
Conducique petit rodarchi regis ad aulam
Paruit alter ei- siluas que subinde relinqunt
Et ueniunt pariter letantes regis in urbem

Ergo fratre suo gaudet regina recepto
Proque sui reditu fit coniunx leta mariti
Oscula certatim geminans et brachia circum
Colla uiri flectunt tanta pietate mouentur
Rex quoque quo decuit reducem suscepit honore
Tota que turba domus proceres letantur in urbe

At post quam tantas hominum merlinus adesse
Jnspexit turmas- nec eas perferre valeret
Cepit enim furias- iterum que furore repletus
Ad nemus ire cupit furtim que recedere querit
Tunc precepit eum posito custode teneri
Rodarchus- cithara que suos mulcere furores
Astabat que dolens uerbis que precantibus illum
Orabat ratione frui- secum que manere
Nec captare nemus- nec uiuere more ferino:
Velle sub arboribus dum regia sceptra tenere
Posset et in populos ius exercere feroces
Hinc promittit ei se plurima dona daturum.
Afferi que iubet uestes- uolucres que canes que
Quadrupedes que citos- aurum- gemmas que micantes
Pocula que sculpsit guielandus in urbe sigeni
Singula pretendit uati rodarchus et offert
Et monet ut maneat secum siluas que relinquet
Talia respondens spernebat munera vates
Jsta duces habeant sua quos confundit egestas
Nec sunt contenti modico- set maxima captant
Hiis nemus et patulas calidonis prefero quercus
Et montes celsos- subtus virentia prata
Jlla michi- non ista placent- tu talia tecum
Rex rodarche feras- mea me calidonis habebit
Silua ferax nucibus- quam cunctis prefero rebus
Denique cumnullo potuisset munere tristem
Rex retinere uirum- forti vincire cathena:
Jussit- ne peterit nemorum deserta solutus
Ergo cum sensit circum se uincula vates
Nec liber poterat siluas calidonis adire:
Protinus indoluit tristis que tacens que remansit
Leticiamque suis subtraxit uultibus omnem
Ut non proferret uerbum- risum que moueret

Jnterea uisura ducem regina per aulam:
Jbat et ut decuit- rex applaudebat eunti
Per que manum suscepit eam- iussit que sedere
Et dabat amplexus et ad oscula labra premebat
Conuertensque suos in eam per talia uultus
Vidit in illius folium pendere capellis
Ergo suos digitos admouit et abstrait illud
Et proiecit humi letus que iocatur amanti
Flexit ad hoc oculos uates- risumque resoluit
Astantes que uiros fecit conuertere uultus
Jn se mirantes quoniam ridere negarat
Rex quoque miratur percunctatur que furentem
Tam subito facti causas edicere risus
Adiecit que suis donaria plurima uerbis
Jlle tacet- differt que suos exponere risus
At magis atque magis precio- precibus que mouere
Jnstabat rodarchus eum- tum denique uates
Jndignatus ei pro munere talia fatur

Munus auarus amat- cupidus que laborat habere
Hii faciles animos flectunt quocunque iubentur
Munere corrupti- quod habent non sufficit illis
At michi sufficiunt glandes calidonis amene
Et nitidi fontes per olentia prata fluentes
Munere non capior sua munera tollat auarus
Et nisi libertas detur- repetam que virentes
Siluarum ualles- risus aperire negabo
Ergo cum nullo potuisset munere uatem
Flectere rodarchus- nec cur risisset hereret
Confestim sua uincla uiro dissoluere iussit
Dat que potestatem nemorum deserta petendi
Vt uelit optatam risus expromere causam

Tunc merlinus ait gaudens quia possit abire
Jccirco risi quoniam Rodarche fuisti
Facto culpandus simul et laudandus eodem
Dum traheres folium modo quod regina capillis
Nescia gestabat- fieres que fidelior illi
Quam fuit illa tibi quando uirgulta subiuit
Quo suus occurrit secum que coiuit adulter
Dum que supina foret sparsis in crinibus hesit
Forte iacens folium quod nescius eripuisti

Ergo super tali rodarchus crimine- tristis
Fit subito- uultum que suum diuertit ab illa
Dampnabat que diem que se coniunxerat illi
Mota set illa nichil uultu ridente pudorem
Celat- et alloquitur tali sermone maritum-

Cur tristaris amans- cur sic irasceris ab re
Me que nec ex merito dampnas- credisque furenti
Qui ratione carens miscet mendacia ueris
Multociens qui credit ei fit stulcior illo
Excipe nunc igitur ne sim decepta- probabo-
Quod sit delirus- quod non sit uera locutus
Ut plures alii fuerat puer unus in aula
Hunc cum prospiceret conuoluit protinus artem
Jngeniosa nouam qua uult conuincere fratrem
Jnde uenire iubet puerum- fratrem que precatur
Qua moriturus erit- pueri predicere mortem

Ergo frater ei soror o- carissima: dixit
Hic morietur homo de celsa rupe ruendo
Jlla sub hec ridens puero precepit abire
Et quibus indutus fuerat deponere uestes
Et uestire nouas- longos que recidere crines
Sic que redire iubet- ut eis appareat alter
Paruit ergo puer rediit nam talis ad illos
Qualis erat iussus mutata veste redire
Mox iterum fratrem regina precatur et infit
Que mors huius erit uaria dilecte sorori
Tunc merlinus ait puer hic cum uenerit etas
Mente uagans forti succumbet in arbore morti
Dixerat illa suum sic est affata maritum
Siccine te potuit  falsus peruertere vates
Vt crimen tantum me commisisse putares
Ac si scire uelis qua sit ratione locutus
Hoc nunc de puero censebis ficta fuisse
Que de me dixit dum siluas possit adire
Absit ut hoc faciam castum seruabo cubile
Casta que semper ero dum flabit spiritus in me
Jllum conuici pueri de morte rogatum
Nunc quoque conuincam tu sedulus arbiter esto
Hec ait et tacite puerum secedere iussit
Vesteque feminea uestire- sic que redire
Mox puer abcessit- iussum que subinde peregit
Et sub feminea rediit quasi femina ueste
Et stetit ante uirum cui sic regina iocando
Eya frater ait- dic mortem uirginis huius
Hec uirgo nec ne dixit morietur in ampne
Frater ei- mouit que sua ratione cachinnum
Regi Rodarcho- quoniam de morte rogatus
Vnius pueri tres dixerat esse futuras
Ergo putabat eum de coniuge falsa locutum
Nec credebat ei- set contristatur et odit
Quod sibi crediderat- quod condempnarat amantem
Jd regina uidens ueniam dat et oscula iungit
Et blanditur ei letum quoque reddidit illum

Cogitat interea siluas Merlinus adire
Egressus que domum portas aperire iubebat
Set soror obstabat lacrimis que rogabat abortis
Ut secum remaneret adhuc- tollat que furorem
Jmprobus ille suis non uult desistere ceptis
Set perstat reserare fores- et abire Laborat
Et fremit et pugnat- famulos que fremendo coartat-
Denique cum nullus posset retinere uolentem
Jre uirum iussit cicius Regina venire
Eius ad abcessum absentem guendoloenam
Jlla uenit suplex que uirum remanere precatur
Spernit at ille preces- nec uult remanere- nec illam:
Sicut erat solitus gaudenti cernere uultu
Jlla dolet- fletuque fluit- Laniatque capillos
Et secat ungue genas et humi moriendo uolutat
Jd regina uidens affatur taliter illum
Hec tua que moritur sic pro te Guendoloena
Quid faciet- dabitur ue uiro uiduamue manere:
Precipis- aut tecum quocumque recesseris ire
Jbit enim tecumque nemus- nemorisque uirentes
Leta colet saltus- dum te pociatur amante

Vocibus hiis igitur respondit talia vates
Nolo soror pecudem patulo que fontis hiatu
Diffundit latices ut uirginis urna sub estus
Nec curam mutabo meam uelut orpheus olim
Quando suos calathos pueris commisit habendos
Euridice stigias plus quam transnauit harenas
Mundus ab alterutro ueneris sub labe manebo

Huic igitur detur nubendi iusta facultas
Arbitrioque suo quem gestit ducere ducat
Precaueat tamen ipse sibi qui duxerit illam
Obuius ut numquam michi sit nec cominus astet
Set se diuertat- ne si michi congrediendi
Copia prestetur- uibratum sentiat ensem
Cumque dies aderit sollempni lege iugali
Diuerse que dapes conuiuis distribuentur
Ipsemet interero donis munitus honestis
Ditabo que datam profuse Guendoloenam
Dixerat atque uale gradiens subiunxit utrique
Et peciit siluas nullo prohibente cupitas
Guendoloena manet spectans in limine tristis
Et regina- simul. casuque mouentur amici
Mirantur que nimis rerum secreta furentem
Nosse uirum- uenerem que sue sciuisse sororis
Mentitum que tamen pueri de morte putebant
Quam dixit ternam cum dicere debuit unam
Jnde diu sua uisa fuit uox uana per annos
Donec ad etatem uenit puer ille uirilem
Tum cunctis patefacta fuit multisque probata
Nam dum uenatum canibus comitantibus iret
Aspexit ceruum nemoris sub fronde latentem
Dissoluit que canes- qui ceruo deuia viso:
Transcendunt complentque suis latratibus auras
Ipsemet urget equum calcaribus- insequitur que
Nunc cornu- nunc ore monens operis que ministros
Jncrepat- atque iubet cursu ciciore uenire
Mons ibi celsus erat circumdatus undique saxis
Juxta quem fluuius subtus per plana fluebat
Hunc fera transcendit fugiens dum uenit in amnem
Exegit que suas solito de more Latebras
Jnstigat iuuenis montem quoque tramite recto
Preterit- et ceruum per saxa iacentia querit
Contigit interea dum duceret impetus ipsum:
Labi quadrupedem celsa de rupe- uirum que
Forte per abruptum montis cecidisse sub amnem
Ut tamen hereret pes eius in arbore quadam
Et submersa forent sub flumine cetera membra
Sicque ruit- mersusque fuit- ligno que pependit
Et fecit uatem per terna pericula uerum
Qui nemus ingressus fuerat ritu que ferino
Uiuebat- paciens concrete frigoris alge
Sub niue- sub pluuia sub iniquo flamine uenti
Jdque placebat ei pocius quam iura per urbes
Exercere suas gentes que domare feroces
Jnterea ducente uiro labentibus annis
Cum grege siluestri talem per tempora uitam
Guendoloena datur nubendi lege marito
Nox erat et nitide radiebant cornua lune
Cuncta que conuexi splendebant lumina celi
Purior aer erat solito- nam frigidus atrox
Expulerat nubes boreas celum que serenum
Reddiderat- sicco detergens nubila flatu
Sidereum cursum uates spectabat ab alto
Monte- loquens tacite sub diuo talia dicens
Quid sibi uult radius martis regem ne peremptum
Portendit nouiter rutilans- alium que futurum
Sic equidem uideo nam constantinus obiuit
Jpsius que nepos scelerata sorte conanus
Per patrui iugulum sumpto diademate rex est
At tu summa uenus que certo limite Labens
Jnfra zodiacum solem comitaris euntem
Quid tibi cum radio qui duplex ethera findit
Discidium ne mei sectus portendit amoris
Talis enim radius diuisos signat amores
Forsitan absentem me guendoloena reliquit
Alterius que uiri gaudens complexibus heret
Sic igitur uincor- sic alter fungitur illa
Sic mea iura michi dum demoror eripiuntur
Sic equidem nam segnis amans superatur ab illo
Qui non est segnis nec abest set cominus instat
At non inuideo nubat nunc omine dextro
Vtatur que nouo me permittente marito
Crastina cumque dies illuxerit- ibo- feram que
Mecum munus ei promissum quando recessi
Dixerat- et siluas et saltus circuit omnes:
Cerorum que greges- agmen collegit in unum
Et damas- capreas que simul ceruo que resedit
Et ueniente die compellens agmina pre se
Festinans uadit quo nubit guendoloena
Postquam uenit eo pacienter stare coegit
Ceruos ante fores- proclamans guendoloena
Gendoloena ueni te talia munera spectant
Ocius ergo uenit subridens Guendoloena
Gestari que uirum ceruo- miratur et illum:
Sic parere uiro tantum quoque posse ferarum
Vniri numerum quas pre se solus agebat
Sicut pastor oues quas ducere sueuit ad herbas

Stabat ab excelsa sponsus spectando fenestra
Jn solio mirans equitem- risum que mouebat
Ast ubi uidit eum uates- animo que quis esset:
Calluit- extemplo diuulsit cornua cervo
Quo gestabatur- uibrata que iecit in illum
Et caput illius penitus contriuit- eumque
Reddidit exanimem uitamque fugauit in auras
Ocius inde suum talorum uerbere ceruum
Diffugiens egit siluas que redire parauit
Egrediuntur ad hec ex omni parte clientes
Et celeri cursu uatem per rura sequuntur
Jlle quidem uelox sic precurrebat- ut isset
Ad nemus intactus- nisi preuius amnis obesset
Nam dum torrentem fera prosiliendo mearet
Elapsus rapida cecidit merlinus in vnda
Circueunt ripas famuli capiunt que natantem
Adducunt que domum uinctum que dedere sorori

Captus item uates fit tristis et optat obire.
Ad siluas- pugnat que suos dissoluere nexus
Et ridere negat- potum que cibum que refutat
Tristicia que sua tristem facit esse sororem
Ergo uidens illum rodarchus pellere cunctam:
Leticiam- nec uelle dapes libare paratas
Educi precepit eum miseratus in vrbem
Per fora- per populos ut letior esset evndo-
Resque uidendo nouas que uendebantur ibidem

Ergo uir eductus dum progrederetur ab aula
Jnspicit ante fores famulem sub paupere cultu
Qui seruabat eas poscentem pretereuntes
Ore tremente uiros ad uestes munus emendas
Mox stetit et risit uates miratus egentem

Jllinc progressus noua calciamenta tenentem
Spectabat iuuenem commercantem que tacones
Tunc iterum risit renuit que diutius ire
Per fora- spectandus populis quos inspiciebat
At nemus optabat quod crebro respiciebat
Quo nitebatur uetitos diuertere gressus

Jnde domum famuli redeunt- ipsum que cachinnum:
Bis mouisse ferunt- siluas quoque uelle redire
Ocius ergo uolens rodarchus scire quid esset
Quod portendisset risu dissoluere nexus
Jlico iussit ei concedens posse reuerti
Ad solitas siluas si risus exposuisset
Letior assistens respondit talia vates

Janitor ante fores tenui sub ueste sedebat
Et uelut esset inops rogitabat pretereuntes
Vt largirentur sibi quo uestes emerentur
Ipsemet interea subter se denariorum
Occultos cumulos- occultus diues habebat
Jllud ergo risi tu terram verte sub ipso
Nummos inuenies seruatos tempore Longo
Jllinc ulterius uersus fora ductus- ementem:
Calciamenta uirum uidi- pariter que tacones
Vt postquam dissuta forent- usuque forata:
Jlla resartiret- primos que pararet ad usus
Jllud item risi- quoniam nec calciamentis
Nec superaddet eis miser ille taconibus vti
Postmodo compos erit quia iam submersus in undis
Fluctuat ad ripas- tu uade uidere- videbis
Dicta probare uiri cupiens rodarchus ad ampnem
Circumquaque suos iubet ocius ire clientes
Vt si forte uirum per proxima littora talem
Demersum uideant festina uoce renarrent
Jussa ducis peragunt- nam fluuia circumeuntes
Submersum iuuenem squalentes inter harenas
Jnueniunt redeunt que domum- regi que renarrant
At rex interea forium custode remoto
Suffodit et uertit terram reperit que sub ipsa
Thesaurum positum uatem que iocosus adorat

His igitur gestis uates properabat abire
Ad solitas siluas populos exosus in urbe
Precipiebat ei secum regina manere
Optatum que nemus postponere donec abirent
Que tunc instabant candentis frigora brume
Atque rediret item teneris cum fructibus estas
Unde frui posset dum tempora sole calerent
Jlle repugnabat- uerbis et talibus illam
Alloquitur- cupiens secedere frigore spreto

O dilecta soror quid me retinere Laboras
Non me bruma suis poterit terrere procellis
Non gelidus boreas cum flatu seuit iniquo
Balantum que greges subita cum grandine ledit
Non conturbat aquas diffusis imbribus auster
Quin nemorum deserta petam- saltus que uirentes
Contentus modico potero perferre pruinam
Jllic arboreis sub frondibus inter olentes
Herbarum flores estate iacere iuuabit
Ne tamen esca michi brumali tempore desit
Jn siluis compone domos- adhibe que clientes
Obsequium que michi facient escas que parabunt
Cum tellus gramen- fructum que negauerit arbor
Ante domos alias unam compone remotam
Cui sex dena decem dabis hostia- tot que fenestras
Per quas igninouum uideam cum uenere phebum
Jnspitiam que polo labentia sydera noctu
Que me de populo regni ventura docebunt
Totque notatores que dicam scribere docti
Assint et studeant- carmen mandare tabellis
To quoque sepe ueni soror- o dilecta meam que:
Tunc poteris releuare famem- potu que cibo que
Dixit- et ad siluas festinis gressibus iuit
Paruit ergo soror nam iussam condidit aulam
Atque domos alias et quicquit iusserat illi
Jlle quidem dum poma manent phebus que peracta
Altius ascendit- gaudet sub fronde manere
Ac peragrare nemus zephiris mulcentibus ornos
Tunc ueniebat yems rigidis hirsuta procellis
Que nemus et terras fructu spoliabat ab omni
Deficeret que sibi pluuiis instantibus esca
Tristis et esuriens dictam ueniebat ad aulam
Jllic multociens aderat regina- dapes que:
Et potum pariter fratri gauisa ferebat
Qui postquam uariis sese recreauerat escis
Mox assurgebat complaudebat que sorori
Deinde domum peragrans ad sidera respiciebat
Talia dum caneret que tunc uentura sciebat

O rabiem britonum quos copia diuiciarum
Vsque superueniens ultra quam debeat effert
Nolunt pace frui- stimulis agitantur herinis
Ciuiles acies cognata que prelia miscent
Ecclesias domini paciuntur habere ruinam
Pontifices que sacros ad regna remota repellunt
Cornubiensis apri conturbant queque nepotes
Jnsidias sibimet ponentes ense nephando
Jnterimunt sese- nec regno iure potiri
Expectare uolunt regni diademate rapto
Jllic quartus erit crudelior asperior que

Hinc lupus equoreus debellans uincet et ultra
Sabrinam uictum per barbara regna fugabit
Jdem kaerkeri circumdabit obsidione
Passeribus que domos et menia trudet ad imum
Classe petet gallos- set telo regis obiuit
Rodarchus moritur postquam discordia Longa
Scotos et Cumbros per longum tempus habebit
Donec crescenti tribuatur cumbria denti
Cambrigei missos post illos cornubienses
Afficient bello- nec eos lex ulla domabit
Kambria gaudebit suffuso sanguine semper
Gens inimica deo quid gaudes sanguine fuso
Kambria compellet fratres committere pugnas
Et dampnare suos scelerata morte nepotes

Scotorum cunei trans humbrum sepius ibunt
Obstantes que uiros periment pietate remota
Non impune tamen nam cesus ductor obibit
Nomen habebit equi qui fiet seuus in illo
Finibus ex nostris heres expulsus abibit
Scote reconde tuos quos nudas ocius enses
Vis tibi dispar erit nostra cum gente feroci

Corruet urbs acelud- nec eam reparabit in euum
Rex aliquis donec subdatur scotcus apello

Urns sigeni et turres et magna palatia plangunt
Diruta donec eant ad pristina predia cambri
Kaeptis in portu sua menia rupta videbit
Donec eam locuples cum uulpis dente reformet

Urbs loel spoliata suo pastore vacabit
Donec reddat ei cambucam uirga Leonis

Urbs rutupi portus in littora strata iacebit
Restaurabit eam galeata naue rutenus
Menia meneuie reparabit quitus ab illo
Per quem palla sibi reddetur dempta per annos
In que tuo sabrina sinu cadet urbs legionum
Amittet que suos ciues per tempora Longa
Hos sibi reddet item cum uenerit ursus in agno
Saxonici reges expulsis ciuibus vrbes
Rura - domos que simul per tempora longa tenebunt
Ex hiis gestabunt ter tres diadema dracones
Ducenti monachi perimentur in urbe Leyri
Et duce depulso uacuabit menia saxo
Qui prior ex anglis erit in diademate bruti
Restaurabit item uacuatam cedibus urbem
Gens fera per patriam prohibebit crisma sacre
Inque dei domibus ponet - simulachra deorum
Postmodo roma deum reddet mediante cuculla
Rotabit que domos sacro sacer imbre sacerdos
Quas renouabit item pastoribus intro locatis
Legis diuine seruabunt iussa subinde
Plures ex illis et celo iure fruentur
Jd uiolabit item gens impia plena ueneno
Miscebit que simul uiolentur fas que nephas que
Vendet in extremos fines trans equora natos
Cognatos que suos iram que tonantis inibit
O scelus infandum quem conditor orbis honore
Celi dignatus cum libertate creauit
Jllum more bouis uendi duci que ligatum
Cessabit miserande- deo qui proditor olim
Jn dominum fueras - cum primum regna subisti
Classe superuenient daci populoque subacto
Regnabunt breuiter propulsati que redibunt
His duo iura dabunt quos ledet acumine caude
Federis oblitus pro sceptri stemate serpens
Jndeque neustrenses ligno trans equora vecti
Vultus ante suos et uultus retro ferentes
Ferratis tunicis et acutis ensibus anglos
Acriter inuadent- periment campo que fruentur
Plurima regna sibi submittent atque domabunt
Externas gentes per tempora donec erinus
Circumquaque uolans uirus diffundet in ipsos
Tum pax atque fides et uirtus omnis abibit
Undique per patrias committent prelia ciues
Virque uirum prodet non inuenietur amicus
Coniuge despecta meretrices sponsus adibit
Sponsa que cui cupiet despecto coniuge nubet
Non honor ecclesiis seruabitur ordo peribit
Pontifices tunc arma ferent - tunc castra sequentur
In tellure sacra turres et menia ponent
Militibusque dabunt quod deberetur egenis
Diuiciis rapti mundano tramite current
Eripient que deo quod sacra tyara vetabit
Tres diadema ferent per quos fauor ille nouorum
Quartus erit sceptris - pietas cui leua nocebit
Donec sit genitro suo vestitus ut apri
Dentibus accinctus galeati transeat umbram
Quatuor ungentur uice uersa summa petentes
Et duo succedent - quia sic diadema rotabunt
Vt moneant gallos in se fera bella mouere
Sextus hibernenses et eorum nomina uertet
Qui pius et prudens populos renouabit et urbes
Hec uortigerno cecini prolixius olim
Exponendo duum sibi mistica bella draconum
Jn ripa stagni quando consedimus hausti
At tu uade domum morientem uisere regem
O dilecta soror thelgesino que venire
Precipe- namque loqui desidero plurima secum
Venit enim nouiter de partibus armoricanis
Dulcia quo didicit sapientis dogmata gilde
Jt ganieda domum thelgesinum que reuersum
Defunctumque ducem reperit - tristesque clients
Ergo fluens lacrimis collabitur inter amicos
Et laniat crines - et profert talia dicens

Funera rodarchi mulieres plangite mecum
Ac deflete uirum qualem non protulit orbis
Hactenus in nostro quantum discernimus euo
Pacis amator erat populo nam iura feroci
Sic dabat ut nulli ius inferretur ab vllo
Tractabat sanctum iusto moderamine clerum
Jure regi populo summos humiles que sinebat
Largus erat- nam multa dabat- uix quid retinebat
Omnibus omnis erat faciens quodcumque decebat
Flos equitum- regumque decor. regni que columpna
Heu michi qui fueras inopinis uermibus esca :
Nunc datus es - corpus que tuum putrescit in urna
Set ne cubile tibi post serica pulcra paratur
Siccine sub gelido caro candida regia membra
Condentur saxo - nec eris nisi puluis et ossa
Sic equidem - nam sors hominum miseranda per euum
Ducitur - ut nequeant ad pristina iura reduci
Ergo nichil prodest pereuntis gloria mvndi
Que fugit atque redit - fallit Leditque potentes
Melle suo delinit apes - quod postmodo pungit
Sic quos demulsit diuertens gloria mundi
Fallit - et ingrate collidit uerbe caude
Fit breue quod prestat - quod habet durabile non est
More fluentis aque transit quodcumque ministrat
Quid rosa si rutilet - si candida lilia uernent
Si sit pulcher homo - uel equus - uel cetera plura
Jsta creatori - non mundo sunt referenda
Felices igitur qui perstant corde piato
Obsequium que deo faciunt - mundumque relinqunt
Jllis perpetuo fungi concedet honore
Qui sine fine regit christus qui cuncta creauit
Vos igitur proceres - uos menia celsa - lares que
Vos nati dulces - mundanaque cuncta relinquo
Et cum fratre meo siluas habitabo - deumque :
Leta mente colam nigri cum tegmine pepli
Hec ait atque suo persoluit iusta marito
Signauit que suam cum tali carmine tumbam
Rodarchus largus - quo largior alter in orbe :
Non erat - hic modica magnus requiescit in urna

Venerat interea merlinum uisere vatem
Tunc telgesinus qui discere missus ab illo
Quid uentus - nimbus ue foret - nam mixtus uterque
Tunc simul instabat et nubila conficiebant
Hec documenta dabat socia dictante minerua

Quatuor ex nichilo produxit conditor orbis
Vt fierent rebus precedens causa creandis
Materies que simul concordi pace iugata
Celum quod stellis depinxit et altius extat
Et quasi testa nucem circumdans omnia claudit
Aera deinde dedit formandis uocibus aptum
Quo mediante dies et noctes sidera prestant
Et mare - quod terras cingit ualido que recursu
Quatuor amfractus faciens sic aera pulsat
Vt generet uentos qui quatuor esse feruntur

Vique sua stantem nec se leuitate mouentem
Supposuit terram partes in quinque resectam
Quarum que media non est habitanda calore
Extremeque due pre frigore diffugiuntur
Temperiem reliquis permisit habere duabus
Has homines habitant - uolucres que greges que ferarum

Vt que darent subitas pluuias quo crescere fructus
Arboris et terre facerent apergine miti
Adiecit celo nubes - que sole ministro
Sicut utres fluuiis occulta lege replentur
Jnde per excelsum scandentes ethera sumptos
Diffundunt latices uentorum uiribus acte
Hinc fiunt imbres - hinc nix - hinc grando rotunda
Cum gelidus madidus mouet sua flamina uentus
Qui nubes penetrans quales facit egerit amnes
Naturam que suam zonarum proximitate
Ventorum sibi quisque trahit dum nascitur illuc

Post firmamentum quo lucida sidera fixit
Ethereum celum posuit - tribuit que colendum
Cetibus angelicis quos contemplatio digna
Ac dulcedo dei reficit miranda per euum
Hoc quoque depinxit stellis et sole chorusco
Jndicens legem que certo limite stella
Per sibi commissum posset discurrere celum

Postmodo supposuit lunari corpore fulgens
Aerium celum quod per loca celsa redundat
Spirituum cuneis qui nobis compaciuntur
Et colletantur dum sic aliter ue mouemur
Sunt que preces hominum soliti perferre per auras
Atque rogare deum quod sit placabilis illis
Affectum que dei sompno uel uove referre
Vel signis aliis ut fiant inde scientes

At caco demonibus post lunam subtus habundat
Qui nos decipiunt et temptant fallere docti
Et sibi multociens ex aere corpore sumpto
Nobis apparent et plurima sepe sequuntur
Quin etiam coitu mulieres agrediuntur
Et faciunt grauidas generantes pore prophano
Sic igitur celos habitatos ordine terno
Spirituum fecit - foueant ut singula queque
Ac renouet mundum renouato germine rerum

Et mare per species uarias distinxit - ut ex se
Proferret rerum formas generando per euum
Pars etenim feruet - pars friget - et una duabus:
Temperiem sumens- nobis alimenta ministrat

Ast ea que feruet baratrum cum gentibus acris
Circuit et tetri diuersis fluctibus orbent
Secernit refluens ignes ex ignibus augens
Jllic descendunt qui leges transgrediuntur
Postposito que deo- quo uult peruersa uoluntas
Jncedunt auidi corrumpere quod prohibentur
Trux ibi stat iudex equali lance rependens
Cumque suum meritum condignaque debita soluit

Alter que friget pretonsas uoluit harenas
Quas secum gignit uicino prima uapore
Quando suos radios inmiscet stella diones
Hanc perhibent arabes gemmas generare micantes
Dum peragrat pisces dum respicit equora flammis
Hec uirtute sua populis gestantibus ipsas
Prosunt- et multos reddunt seruant que salubres
Has quoque per species distinxit ut omnia factor
Vt discernamus per formas per que colores-
Cuius sint generis- cuius uirtutis aperte

Tercia forma maris que nostram circuit orbem
Proximitate sua nobis bona multa ministrat
Nutrit enim pisces et sal producit habunda
Fertque refertque rates commercia nostra ferentes
Vnde suo lucro subito fit diues egenus
Vicinam fecundat humum- pascit que uolucres
Quas perhibent ortas illinc cum piscibus esse
Dissimilique tamen nature iure mouentur
Plus etenim dominatur eis quam piscibus equor
Vnde leues excelsa petunt per inane uolantes

At piscis suus humor agit reprimit que sub undis
Nec sunt ut uiuant dum sicca luce fruuntur
Hos quoque per species distinxit factor eorum
Naturam que dedit distinctis unde per euum
Mirandi fierent- egrotanti que salubres

Nempe ferunt nullum cohibere libidinis estum
Set reddit cecos iugiter uescentis ocellos
At qui nomen habet timeos de flore timallus
Sic quoniam redolet uescentem sepius illo
Protrahit- ut tales oleat per flumina pisces

Femineo sexu subtracto iure murenas
Esse ferunt cunctas- coeunt tamen ac renouantur
Multiplicat que suos alieno germine fetus
Conueniunt etenim per littora sepius angues
Quo degunt faciunt que sonos ac sibila grati
Et sic eductis coeunt ex more murenis

Est quoque mirandum quod semipedalis ethinus
Herens cui fuerit fixam quasi litore Nauem
Detinet in ponto nec eam permittet abire
Donec discedat- tali uirtuti timendus

Quemque uocant gladum quia rostro ledit acuto
Sepius hunc nantem metuunt accedere naui
Nam si sumptus erit confestim perforat illam
Et mergit sectam subito cum gurgite nauem

Fit que suis cristis metuendus serra carinis
Quas infigit eis dum subnatat- atque secatas
Deicit in fluctus crista uelut ense timendus

Equoreus que draco qui fertur habere uenenum
Sub pennis metuendus erit capientibus illum-
Et quociens pungit ledit fundendo uenenum

Ast alias clades torpedo fertur habere
Nam qui tangit eam uiuentem: protinus illi
Brachia cum pedibus torpent et cetera membra
Officio que suo quasi mortua destituuntur
Sic solet esse nocens illius corporis aura

Hiis deus- ac aliis ditauit piscibus equor
Adiecit que suis plures in fructibus orbes
Quos habitant homines pro fertilitate reperta
Quam producit ibi fecundo cespite tellus
Quarum prima quidem melior que britannia fertur
Vbertate sua producens singula rerum
Fert etenim segetes que nobile munus odoris
Vsibus humanis tribuunt reddendo per annum:
Siluas et saltus et ab hiis stillantia mella
Aerios montes lateque uirentia prata
Fontes et fluuios- pisces- pecudes- que feras- que
Arboreos fructus- gemmas- preciosa metalla
Et quicquit prestare solet natura creatrix
Preterea fontes unda feruente salubres
Que fouet egrotos et balnea grata ministrat
At subito sanos pellit languore repulso
Sic ac blandus eos regni dum sceptra teneret
Constituit- nomen que sue consortis alaron
Vtilis- ad plures laticis medicamine morbos
Set mage femineos ut sepius unda probauit

Adiacet huic thanatos que multis rebus habundat
Mortifero serpente caret- tollit que uenenum
Si cua cum uino tellus commixta bibatur

Orchades a nobis nostrum quoque diuidit equor
Hec tres ter dene se iuncto flumine fiunt
Bis dene cultore carent- alie que coluntur

Vltima que ytilie nomen de sole recepit
Propter solsticium quod sol estiuus ibidem
Dum facit- auertit radium ne luceat ultra
Abducit que dies ut semper nocte perhenni
Aer agat tenebras faciat quoque frigore pontum
Concretum pigrum que simul ratibus que negatum

Jnsula post nostram prestantior omnibus esse
Fertur hibernensis felici fertilitate
Est etenim maior nec apes- nec aues nisi raras
Educit- penitus que negat generare colubres
Vnde fit ut tellus illinc auecta lapis ue
Si superaddatur serpentes tollat apes que
Gadibus herculeis adiungitur insula gades
Nascitur hic arbor cuius de cortice gummi
Stillat- quo gemine fiunt super illita iura

Hesperides uigilem perhibentur habere draconem
Quem seruare ferunt sub frondibus aurea poma

Gorgades habitant mulieres corprois hirci
Que celeri cursu lepores superare feruntur

Argire crisse que gerunt ut dicitur aurum
Argentum que simul ceu uilia saxa corinthus

Taprobana uiret fecundo cespite grata
Bis etenim segetes anno producit in vno
Bis gerit estatem- bis uer- bis coligit uuas
Et fructus alios nitidis gratissima gemis

Atilis eterno producit uere uirentes
Flores et frondes per tempora cuncta uirendo
Jnsula pomorum que fortunata uocatur
Ex re nomen habet quia per se singula profert
Non opus est illi sulcantibus arua colonis
Omnis abest cultus nisi quem natura ministrat
Vltro fecundas segetes producit et uuas
Nataque poma suis pretonso germine siluis
Omnia gignit humus uice graminis ultro redundans
Annis centenis aut ultra viuiter illic
Jllic iura nouem geniali lege sorores
Dant his qui ueniunt nostris ex partibus ad se
Quarum que prior est fit doctior arte medendi
Excedit que suas forma prestante sorores
Morgen ei nomen didicit que quid utilitatis
Gramina cuncta ferant ut languida corpora curet
Ars quoque nota sibi qua scit mutare figuram
Et resecare nouis quasi dedalus aera pennis
Cum uult est bristi- carnoti- siue papie
Cum uult in uestris es aere labitur horis
Hanc que mathematicam dicunt didicisse sorores
Moronoe- mazoe- gliten- glitonea- gliton
Tyronoe- thiten- cithara notissima thiten
Jlluc post bellum camblani uulnere lesum
Duximus arcturum nos conducente barintho
Equora cui fuerant et celi sydera nota
Hoc rectore ratis cum principe uenimus illuc
Et nos quo decuit morgen suscepit honore
Jnque suis talamis posuit super aurea regem
Stulta manu que sibi detexit uulnus honesta
Jnspexit que diu. tandem que redire salutem
Posse sibi dixit- si secum tempore Longo
Esset et ipsius uellet medicamine fungi
Gaudentes igitur regem commisimus illi
Et dedimus uentis redeundo uela secundis

Tunc merlinus ad hec ait- o dilecte sodalis
Postmodo quanta tulit uiolato federe regnum
Vt modo quod fuerat non sit- nam sorte sinistra
Subducti proceres ac in sua uiscera uersi
Omnia turbarunt ut copia diuiciarum
Fugerit ex prima bonitas que recesserit omnis
Et desolati uacuent sua menia ciues
Jnsuper incumbit gens saxon a marce feroci
Que nos et nostras iterum crudeliter urbes
Subuertit legem que dei uiolabit et edes
Nempe deus nobis ut corrigat insipientes
Has patitur clades ob crimina nostra uenire

Non dum desierat cum talia protulit alter
Ergo necesse foret populo transmittere quendam
Et mandare duci festina naue redire
Si iam conualuit solitis ut uiribus hostes
Arceat- et ciues antiqua pace reformet

Non merlinus ait non sic gens illa recedet
Vt semel in uestris ungues infixerit ortis
Regnum namque prius populos que iugabit et urbes
Viribus atque suis multis dominabitur annis
Tres tamen ex nostris magna uirtute resistent
Et multos periment et eos in fine domabunt
Set non perficient quia sic sententia summi
Judicis existit- britones ut nobile regnum
Temporibus multis amittant debilitate
Donec ab armorico ueniet temone conanus
Et cadualadrus cambrorum dum uenerandus
Qui pariter scotos- cambros et cornubienses
Armoricos que uiros sociabunt federe firmo
Amissum que suis reddent diadema colonis
Hostibus expulsis renouato tempore bruti
Tractabunt que suas sacratis legibus urbes
Jncipiunt reges iterum superare remotos
Et sua regna sibi certamine subdere forti

Nemo superstes erit tunc ex hiis qui modo uiuunt
Telgensinus ait nec tot fera prelia quemquam
Jnter conciues quot te uidisse putamus

Sic equidem merlinus ait- nam tempore multo
Vixi multa uidens et de nostratibus in se
Et de barbarica turbanti singula gente

Crimen quod memini cum constans proditus esset
Et Defugissent parui trans equora fratres
Vter et ambrosius ceperunt ilico bella
Per regnum fieri- quod tunc rectore carebat
Vortigernus enim consul gewissus in omnes
Agmina ducebat primas ut duceret illas
Ledens innocuos miseranda clade colonos
Denique ui subita rapuit diadema peremptis
Nobilibus multis et regni cuncta subegit
Ast hii qui fuerant cognato sanguine iuncti
Fratribus- if grauiter tolerantes igne cremare
Ceperunt cunctas infausti principis urbes
Et turbare suum crudeli milite regnum
Nec permiserunt illum cum pace potiri
Anxius ergo manens cum non obstare rebelli
Quiuisset populo- parat inuitare remotos
Ad sua bella uiros quibus obuius iret in hostes
Mox ex diuersis uenerunt partibus orbis
Pugnatos turme- quas excipiebat honore
Saxona gens etiam curuis aduecta carinis
Eius ad obsequium galeato milite uenit
Hinc duo prefuerant audaci pectore fratres
Horsus et hengistus qui prodicone nefanda
Postmodo leserunt populos- lesere quod urbes
Postquam namque ducem famulatus sedulitate
Attraxere sibi ciues quoque lite propinqua
Viderunt motos leuiter quo subdere regem
Possent in populos uerterunt arma feroces
Ruperunt que fidem proceres quoque premeditatos
Fraude necauerunt sedentes ferme uocatos
Jnsumil ut pacem secum fedus que iugarent
Truserunt que ducem niuei trans ardua montis
Que sibi de regno cepi cantare futura
Jnde domos prime peragrantes igne cremabant
Et nitebantur sibimet submittere cuncta
At uortimerus cum causa pericula regni
Expulsum que patrem bruti uidisset ab aula
Assensu populi sumpsit diadema: feramque:
Jnuasit gentem conciues dilaniantem
Atque coegit eam per plurima bella redire
Jn thanatum- qua classis erat que uexarat illam
Set dum diffugerent- bellator corruit horsus
Et plures alii nostris perimentibus illos
Jnde secutus eos circumdedit obsidione
Jlico rex tanathum terra que mari que resistens
Set non preualuit subito nam classe potiti
Vi magna fecere uiam- ducti que per equor
Exegere suam festino remige terram

Ergo triumphato bellis uictricibus hoste
Fit vortimerus rector uenerandus in orbe
Attrectando suum iusto moderamine regnum
Set soror hengisti successus renua tales
Jndignando ferens- protecta que fraude uenenum
Miscuit- existens pro fratre maligna nouerca
Et dedit ut biberet- fecit que perire bibentem
Confestimque suo mandauit trans freta fratri
Vt remearet item cum tot tantisque cateruis
Quot sibi pugnaces possent submittere ciues
Sic igitur fecit- nam tantus in agmina nostra
Venit- ut eriperet cunctis sua predia pregnans
Et loca per patrias penitus combureret igne
Hec ita dum fierent in finibus armoricanis
Vter et ambrosius fuerant cum rege Biduco
Jam gladio fiunt cuncti bello que probati
Et sibi diuersas sociabant undique turmas
Vt peterent natale solum- gentesque fugarent
Quod tunc instabant primam uastare paternam
Ergo dedere suas uento que mari que carinas
Presidio que suis conciuibus applicuerunt        
Nam vortigernum per cambrica regna fugatum
Jnclusum que sua pariter cum turre cremarunt

Enses inde suos uertere recenter in anglos
Congressi que simul uincebant sepius illos
Et uice transuersa deuincebantur ab illis       
Denique consortis magno conamine dextris
Jnstant nostrates et ledunt acriter hostes
Hengistum que necant christo que uolente triumphant

Hiis igitur gestis cleri- populi que fauore
Ambrosio regnum que datur- regni que corona     
Postmodo quam gessit tractando singula iuste
Emensis autem per lustra quaterna diebus
Proditur a medico moritur que bibendo uenenum
Mox germanus ei succesit iunior vter
Nec primum potuit regnum cum pace tueri    
Perfida gens etenim demum consueta redire
Venerat et solita uastabat cuncta phalange
Oppugnauit eam seuis congressibus vter
Et pepulit uictam trans equora remige uerso
Mox reformauit posito certamine pacem        
Progenuit que sibi natum qui postmodo talis
Extitit ut nulli fieret probitate secundus
Arturus sibi nomen erat regnum que per annos
Optinuit multos postquam pater uter obiuit
Jd que dolore graui gestum fuit atque labore
Et nece multorum per plurima bella uirorum
Nam dum predictus princeps langueret ab angla
Venerat infidus populos- cunctas que per enses
Trans humbrum patrias submiserat ac periones
Et puer arturus fuerat- nec debilitate
Etatis poterat tantas compescere turmas
Ergo consilio cleri populi que recepto
Armorico regi mittens mandauit Hoeli
Vt sibi presidio festina classe rediret
Sanguis enim communis eos sociabat amor que
Alter ut alterius deberet dampna Leuare
Mox igitur collegit hoel ad bella feroces
Circumquaque uiros et multis milibus ad nos
Venit et arturo sociatus pertulit hostes
Sepius agrediens et stragem fecit acerbam
Hoc socio securus erat fortis que per omnes
Arturus turmas dum progrederetur in hostes
Quos tandem uicit patriam que redire coegit
Composuit que suum legum moderamine regnum
Mox quoque submisit post hec certamina scotos
Ac hibernenses conuertens bella feroces
Supposuit patrias illatis uiribus omnes
Et norwegenses trans equora lata remotos
Subdidit et dacos inuisa classe petitos
Gallorum populos ceso frollone subegit
Cui curam prime dederat romana potestas
Romanos etiam bello sua regna petentes
Obpugnans uicit- procuratore perempto
Hybero lucio qui tunc collega que legnis
Jnduperatoris fuerat iussuque senatus
Venerat ut fines gallorum demeret illi

Ceperat interea nostrum sibi subdere regnum
Jnfidus iustos modredus desipiens que
Jllicitam uenerem cum coniuge regis agebat
Rex etenim transire uolens ut fertur in hostes
Reginam regnum que suum commiserat illi
Ast ut fama mali tanti sibi uenit ad aures
Distulit hanc belli curam primam que reuertens
Applicuit multis cum milibus- atque nepotem
Obpugnans pepulit trans equora diffugientem
Jllic collectis uir plenus prodicione
Vndique saxonibus cepit committere pugnam
Cum duce set cecidit deceptus gente prophana
Jn qua confisus tantos inceperat actus
O quantas hominum strages matrum que dolores
Quarum conciderant illic per prelia nati
Jllic rex etiam letali uulnere Lesus
Deseruit regnum- tecumque per equora uectus
Vt predixisti nimpharum uenit ad aulam
Jlico modredi duo nati regna uolentes
Subdere quisque sibi ceperunt bella mouere
Alternaque suos prosternere cede propinquos
Deinde nepos regis dux constantinus in illos
Acriter insurgens populos laniauit et urbes
Prostratis que simul crudeli morte duobus
Jura dedit populo regni diademate sumpto
Nec cum pace fuit quoniam cognatus in illum
Prelia dira mouens- uiolauit cuncta conanus
Proripuit que sibi regiones- rege perempto-
Quas nunc debiliter nec cum ratione gubernat

Hoc illo dicente cito uenere clientes
Et dixere sibi fontem sub montibus illis
Erupisse nouum- latices que refundere puros
Qui iam manantes longe per concaua uallis
Girabant saltus refluo cum murmure lapsu
Mox igitur spectare nouum : consurgit uterque
Festinus fontem uiso que resedit in herba
Merlinus- laudat que locum- limphas que fluentes
Et miratur eas de cespite taliter ortas
Moxque siti captus se proclinauit in amnes
Potauit que libens et tempora proluit unda
Vtque per internos alui stomachique meatus
Humor iit laticis subsedauitque uaporem
Corporis interni- confestim mente recepta
Sese cognouit- rabiem quoque perdidit omnem
Et qui torpuerat per longum tempus in illo
Sensus item rediit- mansit que quod ante manebat
Sanus et incolumis rursus ratione recepta

Ergo deum laudans uultus ad sidera tollit
Edidit et uoces deuoto famine tales
O rex siderea quo constant machina celi
Quo mare- quo tellus- leto cum germine- fetus
Dant que fouent suos crebro que iuuamine prosunt
Humano generi profusa fertilitate
Quo sensus rediit mentisque reuanuit error
Raptus eram michimet quasi spiritus acta sciebam
Preteriti populi predicebamque futura
Tunc rerum secreta sciens- uolucrumque uolutus
Stellarum que uagos motus- lapsus que natantum
Jd me uexabat- naturalem que negabat
Humane menti districta lege quietem
Nunc in me redii uideorque uigore moueri
Quo uegetare meos animus consueuerat arctus
Ergo summe pater tibi sic obnoxius esse
Debeo- condignas ut digno pectore laudes
Dicam semper agens letus libamina Leta
Bis etenim tua larga manus- michi profuit uni
Munere dando nouum uiridi de cespite fontem
Nam modo possideo latices quibus ante carebam
Et reducem capitis sumpsi potando salutem

Jsta set inde uenit bis- o dilecte sodalis
Vt fons iste nouus sic effluit atque reformet
Me michi que fueram quasi uecors hactenus ex me

Telgesinus ait- rerum moderator opimus
Flumina per species diuisit et addidit ultro
Cumque suas uires ut prosint sepius egris

Sunt etenim fontes- fluuii que lacus que per orbem
Qui uirtute sua multis et sepe medentur
Albula namque rapax rome fluit amne salubri
Quem sanare ferunt certo medicamine uulnus

Manat in italia fons alter- qui ciceronis
Dicitur- hic oculos ex omni uulnere curat

Ethiopes etiam stagnum perhibentur habere
Quo uelut ex oleo facies perfusa nitescit

Affrica fert fontem qui uulgo zema uocatur
Potus dat uoces subita uirtute canoras

Dat lacus italie dictonus tedia vini
Qui de fonte chios potant perhibentur habere

Fertur habere duos tellus boetica fontes
Hic facit inmemores- memores facit ille bibentes
Continent ipsa lacum tam dira peste uotiuum
Vt generet furias nimie que libidinis estum

Fons syticus uenerem- uenerisque repellit amorem

Campana regione fluunt ut dicitur amnes
Qui faciunt steriles fecundas flumine poto
Jdem dicuntur furias abolere virorum

Ethiopum tellus fert rubro flumine fontem
Qui bibit ex ilo limphaticus inde redibit

Fons lentus fieri numquam permittit abortum
Sunt duo sycilie fontes steriles facit alter
Alter fecundans geniali Lege puellas

Flumina thessalie duo sunt uirtutis opime
Hoc potans nigrescit ouis- candescit ab illo
Ast ab utroque bibens uariato uellere degit

Clitumnus lacus est quem continet umbrica tellus
Hic aliquando boues fertur producere magnos
Jn que reatina fit equorum dura palude
Vngula confestim dum progrediuntur arenas

A falci que lacu iudee corpora mergi
Nequaquam possunt uuegetat dum spiritus illa

At contra stagnum sygen fert indica tellus
Quo res nulla natat- set mergitur ilico fundo

Et lacus est aloe quo res non mergitur ulla
Omnia set fluitant quamuis sint plumbea saxa

Fons quoque marsidie compellit saxa natare
Stix fluuius de rupe fluit- perimet que bidentes
Has clades eius testatur achadia tellus

Fons ydumeus quater inmutando diebus
Mira lege suos fertur uariare colores
Puluerilentus enim uiridus que fit ordine uerso
Fit quoque sanguines- fit limpidus amne decoro
Ex hiis per ternos unum retinere colorem
Asseritur menses semper uoluentibus annis

Rogotis lacus est eius quoque profluit unda
Ter fit amara die- ter dulci grata sapore

Epirir de fonte faces ardere feruntur
Extincte rursus que suum deponere lumen

Sic algere die perhibetur fons garamantum
Et uice transuersa tota feruescere nocte
Vt neget accessum pre frigore pre que calore
Sunt et aque calide multos feruore minantes
Feruorem que trahunt dum perlabuntur alumen
Aut sulphur quibus est uis ignea grata medendi
His aliis que deus ditauit uiribus amnes
Vt fierent egris subite medicina salutis
Et manifestarent quanta uirtute creator
Premineat rebus dum sic operatur in illis
Hos etiam latices summa ratione salubres
Esse reor- subitam que reor conferre medelam
Nunc potuere nouo sic erumpendo liquore
Hii modo sub terra per concaua ceca fluebant
Vt plures alii qui submanare feruntur
Forsitan excursus illorum prepediente
Obice uel saxi- uel terre- pondere Lapse
Retrogradum cursum facientes arbitror illos
Paulatim penetrasse solum fontem que dedisse
Sic plures manare uides- iterum que redire
Sub terram rursus que suas tenuisse cauernas
Hec ita dum gererent: rumor discurrit ubique
Jn calidone nouum siluis erumpere fontem
Sanatum que uirum post quam potauit ab illo
Temporequi multo rabie corruptus- et isdem
Extiterat siluis- ritu uiuendo ferarum
Mox igitur uenere duces- proceres que uidere-
Et colletari curato flumine vati
Cum que statum prime per singula notificassent
Atque rogaretur sua sceptra resumere rursus
Et tractare suam solito moderamine gentem
Sic ait- o iuuenes mea non hoc exigit etas
Jn senium uergens que sic michi corripit artus
Vt uix preteream laxatis viribus arua
Jam satis exegi longeuo tempore Letos
Glorificando dies michi dum rideret habundans
Copia magnarum profuse diuiciarum

Roboris annosi silua stat quercus in ista
Quam sic exegit consumens cuncta uetustas
Vt sibi deficiat succus penitus que putrescat
Hanc ego cum primum cepisset crescere uidi
Et glandem de qua processit forte cadentem
Dum super astaret picus- ramum que uideret
Hic illam creuisse suo iam pene sedebam
Singula prospiciens tunc et uerebar in istis
Saltibus atque locum memori cummente notaui
Ergo diu uixi- mea me grauitate senectus
Detinuit dudum- rursus regnare recuso
Me calidonis opes uiridi sub fronde manentem
Delectant pocius quam quas fert india gemme
Quam quod habere tagus per littora dicitur aurum
Quam segetes situle- quam dulcis methidis uue
Aut celse turres- aut cincte menibus urbes
Aut fraglascentes tirio medicamine uestes
Res michi nulla placet que me diuellere possit
Ex calidone mea- me iudice semper amena
Hic ero dum uiuam pomis contentus et herbis
Et mundabo meam pia per ieiunia carnem
Vt ualeam fungi uita sine fine perhenni

Hec dum dicebat proceres super ethera cernunt
Agmina longa gruum flexo per inane uolatu
Ordine girantes per littora certa videre
Posset in exstructa liquido super aere turma
Hec admirantes merlinum dicere poscunt
Quid certe fuerat quod tali more uolerant

Mox merlinus eis uolucres ut cetera plura
Natura propria ditauit conditor orbis
Sic didici multis siluis habitando diebus

Est igitur natura gruum dum celsa pererrant
Si plures assint ut earum sepe uolatu
Aut hanc- aut aliam uideamus inesse figuram
Vna modo clamando monet seruare uolando
Turbatus solitis ne discrepet ordo figuris
Aut dum raucescit subit altera deficienti
Excubias noctis faciunt- custos que lapillum
Sustinet in digitis dum uult expellere sompnos
Cumque uident aliquos subito clamore citantur
Penne nigrescunt cunctarum quando senescunt

Ast aquile que nomen habent ab acumine uisus
Obtuitus tanti pre cunctis esse feruntur
Vt perferre queant non flexo lumine solem
Ad radium pullos suspendunt scire uolentes
Jllo uitato ne degener exstet in illis
Jn montis sullime manent super equora pennis
Aspirant que suas uno sub gurgite predas
Jlico descendunt rapido per inane uolatu
Et rapiunt pisces- ut poscit origo natantis

Postposito coitu sine semine sepe mariti
Concipit et generat dictu mirabile uultur
Hec per celsa uolans aquilarum more cadauer
Naribus elatis longe trans equora sentit
Quod quamuis tardo non horret adire uolatu
Vt sese ualeat preda saciare cupita
Jdem centenis robustus uiuit in annis

Nuntia ueris auis crepitante ciconia rostro
Dicta fouere suos in tantum sedula natos
Exuat ut proprias nudato pectore plumas
Hec cum bruma uenit fertur uitare procellas
Et fines asie ductu cornicis adire
Pascit eam pullus senio cum deficit etas
Quod depauit eum iam debuit ipsa diebus

Excedit uolucres dulci modulamine cunctas
Cum moritur cignus nautis gratissimus ales
Hunc in hiperboreo perhibent accedere tractu
Ad cantum cithare per littora forte sonantis

Strucio que ponit sub puluere deserit oua
Vt foueantur ibi dum negligat ipsa fouere
Jnde creantur aues radio pro matre cubante

Ardea cum pluuias tempestates que perhorret
Euolat ad nubes ut tanta pericula uitet
Hinc illam subitos dicunt portendere nimbos
Sublimem quociens spectant super ethera naute

Vnica semper auis diuino munere phenix
Jn terris arabum rediuiuo corpore surgit
Cumque senescit adit loca feruidiora calore
Solis- et ingentes ab aromate iungit aceruos
Componit que rogum quem crebris motibus ale
Succendit- fertur que super penitus que crematur
Producit uolucrem puluis de corpore facto
Et fit item phenix hac lege nouata per euum
Nidificare uolens fert cinnom cinomolgus
Edificat que suum pro cero robore nidum
Jllinc pennatis homines abducere telis
Mouerunt cumulum soliti transmittere uenum

Alcion auis est que stagna marina frequentat
Edificat que suos hiemali tempore nidos
Dum cubat equora sunt septem tranquilla diebus
Et uenti cessant- tempestates que remisse
Jnpendunt placidam uolucri famulando quietem

Psitacus humanam proprio modulamine uocem
Dum non spectatur prorsus proferre putatur
Jntermiscet aue uerbis et chere iocosis

Est pelicanus auis pullos consueta necare
Et confusa tribus lugere dolore diebus
Denique supposito laniat sua corpora rostro
Et scindens uenas educit sanguinis undas
Et uite reduces reddit rorando uolucres
Dum diomedee lacrimosa uoce resultant
Et faciunt planctus subitam portendere mortem
Dicuntur regum uel magna pericula regni
Cumque uident aliquem discernunt ilico quid sit
Barbarus an grecus nam grecum plausibus ale
Et blandimentis adeunt lete que resultant
Circueunt alios pennis que feruntur iniquis
Horrentique sono uelut hostes agrediuntur
Mennonides quinto semper dicuntur in anno
Mennonis ad tumulum longo remeare uolatu
Et deflere ducem troiano marte peremptum
Fert quoque mirandam splendens circinea pennam
Nocte sub obscura que fulget ut ignea lampas
Aque ministrat iter si preportetur eunti
Quando nidificat deuellit ab arbore picus
Clauos et cuneos quos non diuelleret ullus
Cuius ab impulsu uicinia tota resultant

His igitur dictis: quidam uesanus ad illos
Accessit subito seu sors conduxerat illum
Terrifico clamore nemus complebat et auras
Et quasi seuus aper spumabat bella minando
Ocius ergo uirum capiunt secum que sedere
Cogunt ut moueat risus que iocos que loquendo
Jnspiciens igitur uates attentius illum
Quis fuerit recolit gemitum que reducit ab imo
Pectore- sic dicens non hec fuit eius ymago
Olim- dum nobis iuuenilis floruit etas
Pulcher enim fortis fuerat tunc tempore miles
Et quem nobilitas regum que ferebat origo
Hunc mecum plures que simul tunc diues habebam
Tot que bonis sociis felix censebar eram que
Accidit interea dum uenaremur in altis
Montibus argustli nos deuenisse sub vna:
Que patulis ramis surgebant in aera quercu
Fons ibi manabat uiridi circumdatus herba
Cuius erant latices humanis haustibus apti
Ergo siti pariter correpti sedimus illic
Et fontis puros auide libauimus amnes
Deinde super teneras solito conspeximus herbas
Jn riuo fontis redolentia poma iacere
Mox ea collegit qui primus adheserat iste
Porrexit que michi subito pro munere ridens
Ergo distribui data poma sodalibus et me
Expertem feci quia non suffecit aceruus
Riserunt alii quibus impertita fuerunt
Me que uocant largum cupidis quoque faucibus illa
Agrediendo uorant et pauca fuisse queruntur
Nec mora corripuit rabies miserabilis istum
Et cunctos alios qui mox ratione carentes
More canum sese lacerant mordendo uicissim
Strident et spumant et humi sine mente uolutant
Denique digressi sunt illinc more Lupino
Complentes uacuas miseris ululatibus auras
Hec michi non illis uelut estimo poma dabantur
Postmodo seu didici nam tunc in partibus illis
Vna fuit mulier que me dilexerat ante
Et mecum multis uenerem saciauerat annis
Hanc post quam spreui secum que coire negaui
Vt me dampanaret rapuit mox leua uoluntas
Cumque monens aditus alios reperire nequiret
Apposuit fonti super illita dona veneni
Quo rediturus eram meditans hac arte nocere
Si fruerer pomis in gramine forte repertis
At me sors melior sic conseruauit ab illis
Vt modo predixi set eum compellere queso
Hoc de fonte nouo limphas potare salubres
Vt si forte suam possit rehabere salutem
Se cognoscat item- mecum que laboret in istis
Saltibus in domino dum postera uita manebit
Sic igitur fecere duces sumpto que liquore
Redditur ille sibi qui uecors uenerat illuc
Cognouit que suos subito curatus amicos

Tunc merlinus ait tibi nunc constanter eundum
Est in agone dei qui te tibi reddidit ut nunc
Jpsemet inspectas qui per deserta tot annis
Vt fera uixisti sine sensu turpis eundo
Ne modo diffugias fructices ratione recepta
Aut uirides saltus quos iam limphando colebas
Set mecum maneas ut quos tibi surripiebat
Vis uerunca dies iterum reparare labores
Obsequio domini quod erit per singula mecum
Ex hoc nunc commune tibi dum uiuit uterque

Ergo subhoc maeldinus ait- nam nomine tali
Dictus erat- non hoc pater- o uenerande recuso
Letus enim tecum siluas habitabo- deum que:
Tota mente colam tremulos dum rexerit artus
Spiritus iste meos quem te doctore piabo
Sic et ego faciam uobiscum tercius auctus
Telgesinus ait despecto themate mundi
Jam satis exegi uiuendo tempora vane
Et nunc tempus adest quo me michi te duce reddam

Vos set abite duces urbes defendere uestras
Non decet ut nostram uestro sermone quietem
A modo turbetis- satis applausistis amico
Discedunt proceres- remanent tres et ganieda
Quarta soror uatis- sumpta quoque denique uita
Ducebat uitam regis post fata pudicam
Que modo tot populos indicto iure regebat
Nunc cum fratre sibi- siluis nil dulcius exstat-
Hanc etiam quandoque suis rapiebat ad alta
Spiritus- ut caneret de regno sepe futura

Ergo die quadam cum fratris staret in aula
Jnspiceret que domos radiantes sole fenestra
Edidit has dubias dubio de pectore uoces

Cerno ridichenam galeatis gentibus urbem
Jmpletam- sacros que uiros- sacras que tyaras
Nexibus addictos sic consiliante iuuenta
Pastor in excelsa mirabitur edita turris
Et reserare sui cogetur futile dampni

Cerno kaerloyctoyc uallatam milite seuo
Jnclusos que duos quorum diuelliter alter
Vt redeat cum gebte fera cum principe uallis
Et uincat rapto seuam rectore cateruam
Heu quantum scelus est capiant ut sidera solem
Cui sullabuntur nec ui nec marte coacta
Jnspicio binas prope kaerwen in aere lunas
Gestari que duos nimia feritate Leones
Jnque duos homines unus miratur et alter
Jn totidem pugnam que parant et cominus astant
Jnsurgunt alii quartum que ferocibus armis
Acriter obpugnant nec preualet ullus eorum
Perstat enim clipeum que mouet telis que repugnat
Et uictor ternos confestim proterit hostes
Jmpellit que duos trans frigida regna boetes
Dans alii ueniam qui postulat ergo per omnes
Diffugiunt partes tocius sidera campi
Armoricanus aper quercu protectus auita
Abducit lunam gladiis post terga rotatis
Sidera bina feris uideo committere pugnam
Colle sub urgenio quo conuenire deyri
Gewissique simul magno regnante cohelo
O quanta sudore uiri- tellus que cruore
Manat in externas dum dantur uulnera gente
Concidit in latebras collisum sydere sidus
Abscondit que suum renouato lumine lumen

Heu quam dira fames incumbit ut arceat aluos
Euacuat que suos populorum uiribus arctus
Jncipit a kambris peragrat que cacumina regni
Et miseras gentes equor transire cohercet
Diffugiunt uituli consueti uiuere Lacte
Vaccarum- scotie morientum clade nephanda
Iteque neustrenses cessate diutius arma
Ferre per ingenium uiolento milite regnum
Non est unde gulam ualeatis pascere uestram
Consumpsistis enim quicquid natura creatrix
Fertilitate bona dudum produxit in illa
Christe tuo populo fer opem- compesce Leones
Da regno placidam bello cessante quietem

Non super hoc tacuit- commirantur que sodales
Germanus que suus qui mox accessit ad illam
Hoc que modo uerbis applaudens fertur amicis
Te ne soror uoluit res precantare futuras
Spiritus- os que meum compescuit atque libellum
Ergo tibi labor iste datur- leteris in illo
Auspiciis que meis deuote singula dicas
Duximus ad metam carmen uos ergo britanni
Laurea serta date Gaufrido de monumeta
Est etenim uester nam quondam prelia uestra
Vestrorum que ducum cecinit scripsit que libellum
Quem nunc gesta uocant britonum celebrata per orbem.